giovedì 2 dicembre 2021

Protinus, statim.

Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. 

Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine

Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae. Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne. Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.


Evangelium Marci 1, 16 - 30.

Nessun commento:

Posta un commento